

Liber Deuteronomii*
Caput 31: Versus 30
Locutus est ergo Moyses.Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Israelitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinae utilitas, ut sic ad coelestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur:Locutus est Moyses verba carminis hujus,etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat.Non est speciosa laus in ore peccatoris[Eccli. 13.].